Jump to content

User:Grumpycraig/sandbox

From Wikipedia, the free encyclopedia



Haec disserens qua de re agatur et in quo causa consistat non videt. Non enim si alii ad alia propensiores sunt propter causas naturales et antecedentes, idciro etiam nostrarum voluntatum atque appetitionum sunt causae naturales at antecedentes; nam nihil esset in nostra potestate si res ita se haberet. Nunc vero fatemur, acuti hebetesne, valentes imbecilline simus, non esse id in nobis, qui autem ex eo cogi putat ne ut sedeamus quidem aut ambulemus voluntatis esse, is non videt quae quamque rem res consequatur.


Si veteres ita miratur laudatque poetas, ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat. Si quaedam nimis antique, si peraque dure dicere credit eos, ignave multa fatetur, et sapit et mecum facit et Iova iudicat aequo. Non equidem insector delendave carmina Livi esse reor, memini quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare; sed emendata videri pulchraque et exactis minimum distantia miror. Inter quae verbum emicuit si forte decorum, et si versus paulo concinnior unus et alter, iniuste totum ducit venditque poema.